monumenta.ch > Plinius > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 136
{XXVII} flos vini candidus probatur; rubens triste signum esse, si non is vini colos sit, item vasa incalescentia operculave sudantia. quod celeriter florere coeperit odoremque trahere, non fore diutinum. ipsa quoque defruta ac sapas, cum sit caelum sine luna, hoc est in sideris eius coitu, neque alio die coqui iubent, praeterea plumbeis vasis, non aereis, nucibusque iuglandibus additis; eas enim fumum excipere. Campaniae nobilissima exposita subdiu in cadis verberari sole, luna, imbre, ventis aptissimum videtur.